Blog > Komentarze do wpisu
Horae Sanctae Crucis - łacińskie Godzinki o Męce Pańskiej

Ordinaria

 

V. Per signum crucis de inimicis nostris.
R. Libera nos Deus noster.

 

V. Domine labia mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.

 

V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.

 

V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.

 

Ad Matutinum

Hymnus:

Patris sapientia, veritas divina,
Deus homo captus est hora matutina:
A notis discipulis cito derelictus:
A Iudaeis traditus, venditus, et afflictus.

 

Ant: O crux venerabilis, quae salutem attulisti miseris, quibus te efferam praeconiis: quoniam vitam nobis caelitum praeparasti.

Ad Primam

Hymnus:

Hora prima Dominum ducunt ad Pilatum,
A falsis testibus multum accusatum,
Colaphis percutiunt manibus ligatum,
Vultum Dei conspuunt lumen caeli gratum.

 

Ant: O crucis victoria, et admirabile signum, in caelesti curia fac nos captare triumphum.

 

Ad Tertiam

Hymnus:

Crucifige clamitant hora tertiarum:
Illusus induitur veste purpurarum:
Caput eius pungitur corona spinarum.
Crucem portat humeris ad locum poenarum.

 

Ant: Funestae mortis damnatur supplicium, dum Christus in cruce nostra destruxit vincula criminum.

Ad Sextam

Hymnus:

Hora sexta Iesus est cruci conclavatus,
Et est cum latronibus pendens deputatus:
Prae tormentis sitiens felle saturatus,
Agnus crimen diluens sic ludificatus.

 

Ant: Per lignum servi facti sumus, et per sanctam crucem liberati sumus: fructus arboris seduxit nos, filius Dei redemit nos.

 

Ad Nonam

Hymnus:

Hora nona Dominus Iesus expiravit:
Eli clamans spiritum patri commendavit:
Latus eius lancea miles perforavit.
Terra tunc contremuit, et sol obscuravit.

 

Ant: O magnum pietatis opus: mors mortua tunc est, in ligno quando mortua vita fuit.

 

Ad Vesperas

Hymnus:

De cruce deponitur hora vespertina.
Fortitudo latuit in mente divina.
Talem mortem subiit vitae medicina:
Heu corona gloriae iacuit supina.

 

Ant: O crux benedicta, quae sola fuisti digna portare talentum mundi: dulce lignum, dulces clavos, dulcia ferens pondera: super omnia ligna cedrorum, tu sola excelsior: in qua mundi salus pependit, in qua Christus triumphavit, et mors mortem superavit in aeternum.

 

Ad Completorium

Hymnus:

Hora completorii datur sepulturae
Corpus Christi nobile, spes vitae futurae
Conditur aromate: complentur scripturae:
Iugi fit memoriae mors haec mihi curae.

 

Ant: Salvator mundi salva nos, qui per crucem et sanguinem tuum redemisti nos, auxiliare nobis, te deprecamur Deus noster.

 

Conclusio Horae

 

V. Adoramus te Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.

 

Oremus:
Domine Iesu Christe fili Dei vivi, pone passionem, crucem, et mortem tuam inter iudicium tuum et animam meam, nunc, et in hora mortis meae: et mihi largiri digneris gratiam et misericordiam: vivis et defunctis requiem et veniam: Ecclesiae tuae pacem et concordiam, et nobis peccatoribus vitam et gloriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo patre in unitate spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

 

Commendatio

 

Has horas canonicas cum devotione,
Tibi Christe recolo pia ratione:
Ut qui pro me passus es amoris ardore,
Sis mihi solatium, mortis in agone,
Amen.

 

poniedziałek, 19 lutego 2018, svetomir
Artur Rumpel

Polecane wpisy